- ISOCRATES
- ISOCRATESnat. A. U. C. 318. sub Lysimacho Archonte. Fil. Theodori, discip. Prodici, Gorgiae, etc. Orator Atheniensis, unus è decem, dulcis et numerosus in dicendo fuit. Vide Plutarch. l. 10. Orat. Phot. Cod. 260. etc. Ad Remp. non accessit, neque in contionem ascendit, deficiente pronuntiatione: tum etiam ad evitandam in vidiam eorum, qui libenter iis, qui eloquentiae honore praestant, se opponunt. Civitatem tamen iuvit. Philippumqueve in his, vae ad illum scripsit, Atheniensibus conciliavit. Tandem, cum ab eodem Patriam everti videret, Charondâ Praetore, cibo abstinuit, Mortuus, A. U. C. 416. Aet. 98. Eius Orationum paucae quaedam supersunt, vide quoque Cic. in Bruto, de Orat. l. 13. Item Isotrates prioris auditor, ex Apollonia Ponti, Orator et ipse nobilis: Scripsit orationes quinque, qui et una cum claris oratoribus certavit in funere Mausoli Artemisiae martiti Suid. Item Isocrates ac Machaon Praefecti classis Corin thiorum in bello Pelopoonesiaco contra Athenienses, a Thucydide commemoratus. l. 2. p. 156.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.